

Liber Numeri*
Caput 18: Versus 2
Jure perpetuo.Quomodo potest aeternum esse quod visibile est?Quae enim videntur temporalia sunt[I Cor. 5.], primitiae autem quae offeruntur Aaron, visibiles sunt; circumcisionem quoque et azyma et pascha visibile, necesse est aeternum non esse, sed temporale. Invisibilis ergo circumcisio, quae in occulto est, aeterna est, et azyma sinceritatis et veritatis[Rom. 2.]. Sic et haec ei, qui non in manifesto, sed in occulto Judaeus, qui spiritu, non littera legem custodit, secundum interiorem hominem legitima aeterna dicuntur[II Cor. 4.].